monumenta.ch > Plinius > sectio 119

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 119
{XXX} Ex eadem similitudine est scincus - et quidam terrestrem crocodilum esse dixerunt -, candidior autem et tenuiore cute. praecipua tamen differentia dinoscitur a crocodilo, squamarum serie a cauda ad caput versa. maximus Indicus, deinde Arabicus. adferuntur salsi. rostrum eius et pedes in vino albo poti cupiditates veneris accendunt, utique cum satyrio et erucae semine singulis drachmis omnium ac piperis II admixtis ita pastilli singularum drachmarum bibantur.